Busca Bíblica
Encontrados 2235 registros para: terra
dixit ad Nœ finis universæ carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra (Liber Genesis 6,13) |
ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitæ est subter cælum universa quæ in terra sunt consumentur (Liber Genesis 6,17) |
adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ (Liber Genesis 7,4) |
eratque sescentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram (Liber Genesis 7,6) |
de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram (Liber Genesis 7,8) |
cumque transissent septem dies aquæ diluvii inundaverunt super terram (Liber Genesis 7,10) |
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Liber Genesis 7,12) |
ipsi et omne animal secundum genus suum universaque jumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universæ aves omnesque volucres (Liber Genesis 7,14) |
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra (Liber Genesis 7,17) |
et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo (Liber Genesis 7,19) |
consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quæ reptant super terram universi homines (Liber Genesis 7,21) |
et cuncta in quibus spiraculum vitæ est in terra mortua sunt (Liber Genesis 7,22) |
