Busca Bíblica

Encontrados 3179 registros para: terr



egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden (Liber Genesis 4,16)

  

vocavitque nomen ejus Nœ dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus (Liber Genesis 5,29)

  

cumque cœpissent homines multiplicari super terram et filias procreassent (Liber Genesis 6,1)

  

gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6,4)

  

videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore (Liber Genesis 6,5)

  

pænituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus (Liber Genesis 6,6)

  

delebo inquit hominem quem creavi a facie terræ ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres cæli pænitet enim me fecisse eos (Liber Genesis 6,7)

  

corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate (Liber Genesis 6,11)

  

cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6,12)

  

dixit ad Nœ finis universæ carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra (Liber Genesis 6,13)

  

ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitæ est subter cælum universa quæ in terra sunt consumentur (Liber Genesis 6,17)

  

de volucribus juxta genus suum et de jumentis in genere suo et ex omni reptili terræ secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere (Liber Genesis 6,20)