Busca Bíblica
Encontrados 173 registros para: semen
ego quoque hæc faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quæ ab hostibus devorabitur (Liber Leviticus 26,16) |
quod si agrum possessionis suæ voverit et consecraverit Domino juxta mensuram sementis æstimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti (Liber Leviticus 27,16) |
erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii (Liber Numeri 11,7) |
servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen ejus possidebit eam (Liber Numeri 14,24) |
fluet aqua de situla ejus et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex ejus et auferetur regnum illius (Liber Numeri 24,7) |
quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4,37) |
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur (Liber Deuteronomii 10,15) |
et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quæ numquam arata est nec sementem recepit et cædent in ea cervices vitulæ (Liber Deuteronomii 21,4) |
non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quæ nascuntur ex vinea pariter sanctificentur (Liber Deuteronomii 22,9) |
quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater ejus et suscitabit semen fratris sui (Liber Deuteronomii 25,5) |
sementem multam jacies in terram et modicum congregabis quia lucustæ omnia devorabunt (Liber Deuteronomii 28,38) |
testes invoco hodie cælum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum (Liber Deuteronomii 30,19) |
