Busca Bíblica
Encontrados 1084 registros para: quoniam
filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem (Liber Deuteronomii 28,41) |
et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 28,62) |
ecce præcipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris (Liber Iosue 1,9) |
præparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Jordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis (Liber Iosue 1,11) |
et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam prævaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israël (Liber Iosue 7,15) |
dixit Dominus ad Josue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam (Liber Iosue 8,18) |
tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus ut locutus est illi (Liber Iosue 13,33) |
dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a prævaricatione hac et liberastis filios Israël de manu Domini (Liber Iosue 22,31) |
cui respondit Nœmi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam præbuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo (Liber Ruth 2,20) |
nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi præparantur cogitationes (Liber I Samuelis 2,3) |
et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo juxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli (Liber I Samuelis 3,21) |
videntes autem viri azotii hujuscemodi plagam dixerunt non maneat arca Dei Israël apud nos quoniam dura est manus ejus super nos et super Dagon deum nostrum (Liber I Samuelis 5,7) |
