Busca Bíblica

Encontrados 232 registros para: quare



quare Domine Deus Israël factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis (Liber Iudicum 21,3)

  

dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii (Liber I Samuelis 1,8)

  

et dixit eis quare facitis res hujuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo (Liber I Samuelis 2,23)

  

quare calce abicitis victimam meam et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei (Liber I Samuelis 2,29)

  

et reversus est populus ad castra dixeruntque majores natu de Israël quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum (Liber I Samuelis 4,3)

  

si remittitis arcam Dei Israël nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus ejus a vobis (Liber I Samuelis 6,3)

  

quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Ægyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt (Liber I Samuelis 6,6)

  

respondens autem Saul ait numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum (Liber I Samuelis 9,21)

  

quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad prædam es et fecisti malum in oculis Domini (Liber I Samuelis 15,19)

  

stansque clamabat adversum falangas Israël et dicebat eis quare venitis parati ad prœlium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen (Liber I Samuelis 17,8)

  

quod cum audisset Heliab frater ejus major loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres prœlium descendisti (Liber I Samuelis 17,28)

  

cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei (Liber I Samuelis 17,48)