Busca Bíblica

Encontrados 2096 registros para: quam



dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi (Liber Genesis 12,1)

  

tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam (Liber Genesis 12,5)

  

quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade (Liber Genesis 12,19)

  

elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Jordanis quæ universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Ægyptus venientibus in Segor (Liber Genesis 13,10)

  

dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem (Liber Genesis 13,14)

  

omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum (Liber Genesis 13,15)

  

egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quæ est vallis Regis (Liber Genesis 14,17)

  

tulit Agar Ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem (Liber Genesis 16,3)

  

postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus (Liber Genesis 17,1)

  

infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra (Liber Genesis 17,12)

  

et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenæ pariter circumcisi sunt (Liber Genesis 17,27)

  

quæ risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo (Liber Genesis 18,12)