Busca Bíblica

Encontrados 780 registros para: omnis



sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur (Liber Exodus 31,15)

  

Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen ejus tabernaculum fœderis et omnis populus qui habebat aliquam quæstionem egrediebatur ad tabernaculum fœderis extra castra (Liber Exodus 33,7)

  

separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et æs (Liber Exodus 35,5)

  

egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Mosi (Liber Exodus 35,21)

  

fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt et quæ præcepit Dominus (Liber Exodus 36,1)

  

omnis oblatio quæ offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini (Liber Leviticus 2,11)

  

adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit (Liber Leviticus 3,16)

  

quod si omnis turba Israël ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est (Liber Leviticus 4,13)

  

mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur (Liber Leviticus 6,18)

  

omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus ejus quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 6,29)

  

omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 7,6)

  

et quæ tetigerit inmunditiam hominis vel jumenti sive omnis rei quæ polluere potest et comederit de hujuscemodi carnibus interibit de populis suis (Liber Leviticus 7,21)