Busca Bíblica

Encontrados 578 registros para: neque



custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram (Liber Deuteronomii 5,32)

  

neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio ejus nec filiam illius accipies filio tuo (Liber Deuteronomii 7,3)

  

sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 7,25)

  

neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illæ egerunt impie te intrœunte deletæ sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 9,5)

  

et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem ejus audire voluistis (Liber Deuteronomii 9,23)

  

quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio ejus est sicut promisit ei Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 10,9)

  

neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 12,9)

  

ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiæ vestræ famuli et famulæ atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos (Liber Deuteronomii 12,12)

  

non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum (Liber Deuteronomii 13,8)

  

et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua (Liber Deuteronomii 16,7)

  

non habebit uxores plurimas quæ inliciant animum ejus neque argenti et auri inmensa pondera (Liber Deuteronomii 17,17)

  

nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël (Liber Deuteronomii 17,20)