Busca Bíblica

Encontrados 154 registros para: maris



Galaad trans Jordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur (Liber Iudicum 5,17)

  

Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi jacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quæ jacet in litoribus maris (Liber Iudicum 7,12)

  

et Philisthim congregati sunt ad prœliandum contra Israël triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quæ est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven (Liber I Samuelis 13,5)

  

sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israël a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum (Liber II Samuelis 17,11)

  

et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris ejus (Liber II Samuelis 22,16)

  

Juda et Israël innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque lætantes (Liber I Regum 4,20)

  

dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quæ est in litore maris (Liber I Regum 4,29)

  

classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quæ est juxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea (Liber I Regum 9,26)

  

misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis (Liber I Regum 9,27)

  

similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quædam extrinsecus celaturæ quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles (Liber II Paralipomenon 4,3)

  

tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quæ est in terra Edom (Liber II Paralipomenon 8,17)

  

misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem (Liber II Paralipomenon 8,18)