Busca Bíblica

Encontrados 169 registros para: lingua



eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribæ velociter scribentis (Liber Psalmorum 44,2)

  

os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos (Liber Psalmorum 49,19)

  

libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meæ exultabit lingua mea justitiam tuam (Liber Psalmorum 50,16)

  

tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum (Liber Psalmorum 51,4)

  

dilexisti omnia verba præcipitationis linguam dolosam (Liber Psalmorum 51,6)

  

præcipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate (Liber Psalmorum 54,10)

  

et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittæ et lingua eorum gladius acutus (Liber Psalmorum 56,5)

  

quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram (Liber Psalmorum 63,4)

  

ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea (Liber Psalmorum 65,17)

  

ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (Liber Psalmorum 67,24)

  

sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi (Liber Psalmorum 70,24)

  

posuerunt in cælum os suum et lingua eorum transivit in terra (Liber Psalmorum 72,9)