Busca Bíblica

Encontrados 594 registros para: illum



sin autem viderit et locum maculæ æqualem vicinæ carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus (Liber Leviticus 13,31)

  

quo asperget illum qui mundandus est septies ut jure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet (Liber Leviticus 14,7)

  

cujus sors exierit Domino offeret illum pro peccato (Liber Leviticus 16,9)

  

cujus autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem (Liber Leviticus 16,10)

  

et posita utraque manu super caput ejus confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël et universa delicta atque peccata eorum quæ inprecans capiti ejus emittet illum per hominem paratum in desertum (Liber Leviticus 16,21)

  

quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animæ piaculo sit (Liber Leviticus 17,11)

  

homo quicumque de filiis Israël et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem ejus et operiat illum terra (Liber Leviticus 17,13)

  

anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israël sanguinem universæ carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit (Liber Leviticus 17,14)

  

et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum (Liber Leviticus 20,3)

  

ponam faciem meam super hominem illum et cognationem ejus succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui (Liber Leviticus 20,5)

  

qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum (Liber Leviticus 23,11)

  

adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam (Liber Numeri 5,17)