Busca Bíblica

Encontrados 706 registros para: illis



tribui autem Manasse mediæ possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediæ quæ superfuit dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem ejus plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis (Liber Iosue 22,7)

  

in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël (Liber Iudicum 11,4)

  

quando habitavit in Esebon et viculis ejus et in Arœr et villis illius vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis (Liber Iudicum 11,26)

  

in diebus illis non erat rex in Israël sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat (Liber Iudicum 17,6)

  

in diebus illis non erat rex in Israël et tribus Dan quærebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat (Liber Iudicum 18,1)

  

mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israël (Liber Iudicum 18,31)

  

illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque jugo et circumdantes domum senis fores pulsare cœperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo (Liber Iudicum 19,22)

  

sed ex cunctis urbibus quæ suæ sortis erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israël populum dimicarent (Liber Iudicum 20,14)

  

et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia virorum de universo Israël habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus (Liber Iudicum 20,34)

  

filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israël sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat (Liber Iudicum 21,24)

  

puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta (Liber I Samuelis 3,1)

  

illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnæ nimis et percutiebat viros uniuscujusque urbis a parvo usque ad majorem et conputrescebant prominentes extales eorum (Liber I Samuelis 5,9)