Busca Bíblica

Encontrados 120 registros para: generatione



de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere (Liber Numeri 1,42)

  

hæc sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai (Liber Numeri 3,1)

  

Dominus patiens et multæ misericordiæ auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem (Liber Numeri 14,18)

  

non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus æmulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me (Liber Deuteronomii 5,9)

  

et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes (Liber Deuteronomii 7,9)

  

non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem (Liber Deuteronomii 23,2)

  

Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum (Liber Deuteronomii 23,3)

  

qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini (Liber Deuteronomii 23,8)

  

memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi majores tuos et dicent tibi (Liber Deuteronomii 32,7)

  

hæ sunt generationes Phares Phares genuit Esrom (Liber Ruth 4,18)

  

dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël (Liber II Regum 10,30)

  

ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israël factumque est ita (Liber II Regum 15,12)