Busca Bíblica
Encontrados 393 registros para: fuit
fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris (Liber Exodus 37,1) |
juncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso (Liber Exodus 38,23) |
omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii (Liber Exodus 38,24) |
tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quæ in ministerium tabernaculi et in tectum fœderis jussa sunt fieri (Liber Exodus 39,40) |
cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quæ fuit ante vos (Liber Leviticus 18,28) |
homo si dormierit cum muliere coitu seminis quæ sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera (Liber Leviticus 19,20) |
juxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar (Liber Numeri 2,5) |
in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon (Liber Numeri 2,7) |
juxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai (Liber Numeri 2,12) |
in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel (Liber Numeri 2,14) |
ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud (Liber Numeri 2,18) |
et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur (Liber Numeri 2,20) |
