Busca Bíblica
Encontrados 4218 registros para: eum
postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus (Liber Genesis 17,1) |
ponamque fœdus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis (Liber Genesis 17,2) |
dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium (Liber Genesis 17,4) |
et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te (Liber Genesis 17,7) |
dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis (Liber Genesis 17,9) |
eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum (Liber Genesis 17,13) |
masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit (Liber Genesis 17,14) |
dixitque ad Deum utinam Ismaël vivat coram te (Liber Genesis 17,18) |
et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum (Liber Genesis 17,19) |
super Ismaël quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam (Liber Genesis 17,20) |
pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero (Liber Genesis 17,21) |
cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra (Liber Genesis 18,2) |
