Busca Bíblica
Encontrados 3224 registros para: erit
concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo prædixerat ei Deus (Liber Genesis 21,2) |
dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi (Liber Genesis 21,6) |
rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei jam seni (Liber Genesis 21,7) |
eice ancillam hanc et filium ejus non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac (Liber Genesis 21,10) |
cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quæ dixerit tibi Sarra audi vocem ejus quia in Isaac vocabitur tibi semen (Liber Genesis 21,12) |
respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi præter hodie (Liber Genesis 21,26) |
concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha (Liber Genesis 22,24) |
audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum (Liber Genesis 23,6) |
respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es (Liber Genesis 24,5) |
sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis juramento filium tantum meum ne reducas illuc (Liber Genesis 24,8) |
igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo (Liber Genesis 24,14) |
quæ respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum (Liber Genesis 24,18) |
