Busca Bíblica

Encontrados 1197 registros para: dicit



maledicite terræ Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus ejus quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum ejus (Liber Iudicum 5,23)

  

qui misit ad eos virum prophetam et locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël ego vos feci conscendere de Ægypto et eduxi de domo servitutis (Liber Iudicum 6,8)

  

hæc dicit Jepthæ non tulit Israël terram Moab nec terram filiorum Ammon (Liber Iudicum 11,15)

  

qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quæ habeo et dicitis quid tibi est (Liber Iudicum 18,24)

  

venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum hæc dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Ægypto in domo Pharaonis (Liber I Samuelis 2,27)

  

propterea ait Dominus Deus Israël loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles (Liber I Samuelis 2,30)

  

olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns (Liber I Samuelis 9,9)

  

ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiæ et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum (Liber I Samuelis 9,13)

  

cum abieris hodie a me invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventæ sunt asinæ ad quas jeras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo (Liber I Samuelis 10,2)

  

et ait ad filios Israël hæc dicit Dominus Deus Israël ego eduxi Israël de Ægypto et erui vos de manu Ægyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos (Liber I Samuelis 10,18)

  

et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi (Liber I Samuelis 14,34)

  

hæc dicit Dominus exercituum recensui quæcumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto (Liber I Samuelis 15,2)