Busca Bíblica
Encontrados 1894 registros para: Deus
et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quæ respondit serpens decepit me et comedi (Liber Genesis 3,13) |
et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3,14) |
fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori ejus tunicas pellicias et induit eos (Liber Genesis 3,21) |
emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est (Liber Genesis 3,23) |
cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen ejus Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain (Liber Genesis 4,25) |
hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum (Liber Genesis 5,1) |
ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus (Liber Genesis 5,24) |
dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in æternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum (Liber Genesis 6,3) |
videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore (Liber Genesis 6,5) |
cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6,12) |
fecit ergo Nœ omnia quæ præceperat illi Deus (Liber Genesis 6,22) |
duo et duo ingressa sunt ad Nœ in arcam masculus et femina sicut præceperat Deus Nœ (Liber Genesis 7,9) |
