Busca Bíblica
Encontrados 1578 registros para: vita
ecce ego sto propter fontem aquæ et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam (Liber Genesis 24,13) |
ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuæ (Liber Genesis 31,13) |
dixitque Jacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuæ et benefaciam tibi (Liber Genesis 32,9) |
cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes (Liber Genesis 35,5) |
venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee hæc est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac (Liber Genesis 35,27) |
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terræ operibus premebantur (Liber Exodus 1,14) |
dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quæ ad vescendum pertinent (Liber Exodus 12,16) |
sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero juxta ordinem nativitatis eorum (Liber Exodus 28,10) |
tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quæ operit vitalia ac reticulum jecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum (Liber Exodus 29,22) |
alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis et juxta ea quæ diximus in odorem suavitatis (Liber Exodus 29,41) |
hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii quæ numerata sunt juxta præceptum Mosi in cærimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Exodus 38,21) |
qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino (Liber Leviticus 2,9) |
