Busca Bíblica

Encontrados 231 registros para: vidit



aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me (Liber Genesis 37,9)

  

viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suæ et uxore accepta ingressus est ad eam (Liber Genesis 38,2)

  

post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium (Liber Genesis 41,1)

  

rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formonsæ (Liber Genesis 41,5)

  

adtollens autem oculos Joseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi (Liber Genesis 43,29)

  

vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens (Liber Genesis 49,15)

  

et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph (Liber Genesis 50,22)

  

in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum ægyptium percutientem quendam de Hebræis fratribus suis (Liber Exodus 2,11)

  

nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israël lux erat (Liber Exodus 10,23)

  

cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde projecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis (Liber Exodus 32,19)

  

quæ postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis (Liber Exodus 39,43)

  

si peccaverit anima et audierit vocem jurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam (Liber Leviticus 5,1)