Busca Bíblica
Encontrados 384 registros para: vestri
ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terræ et eiciam eos de conspectu vestro (Liber Exodus 23,31) |
et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino (Liber Exodus 30,10) |
loquere filiis Israël et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Exodus 31,13) |
non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati (Liber Exodus 35,3) |
jure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis (Liber Leviticus 3,17) |
mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur (Liber Leviticus 6,18) |
locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem cœtum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israël plangant incendium quod Dominus suscitavit (Liber Leviticus 10,6) |
in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini (Liber Leviticus 16,30) |
quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animæ piaculo sit (Liber Leviticus 17,11) |
qui supra uxorem filiam duxerit matrem ejus scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri (Liber Leviticus 20,14) |
sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris (Liber Leviticus 23,3) |
panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro præceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris (Liber Leviticus 23,14) |
