Busca Bíblica
Encontrados 794 registros para: venit
et Jacob venit in Soccoth ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula (Liber Genesis 33,17) |
venit igitur Jacob Luzam quæ est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo (Liber Genesis 35,6) |
egressus inde venit verno tempore ad terram quæ ducit Efratham in qua cum parturiret Raël (Liber Genesis 35,16) |
venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee hæc est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac (Liber Genesis 35,27) |
et hii filii Sebeon Ahaja et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui (Liber Genesis 36,24) |
præsto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem (Liber Genesis 37,14) |
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quæreret (Liber Genesis 37,15) |
dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Joseph post fratres suos et invenit eos in Dothain (Liber Genesis 37,17) |
et mutuo loquebantur ecce somniator venit (Liber Genesis 37,19) |
venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua (Liber Genesis 37,20) |
confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita (Liber Genesis 37,23) |
reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum (Liber Genesis 37,29) |
