Busca Bíblica

Encontrados 57 registros para: totum



totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum (Liber Proverbiorum 29,11)

  

hæc dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum (Liber Isaiae 65,8)

  

numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis tincta per totum venite congregamini omnes bestiæ terræ properate ad devorandum (Liber Ieremiae 12,9)

  

et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiæ (Liber Ieremiae 52,14)

  

statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quattuor (Prophetia Ezechielis 1,18)

  

et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israël depicta erant in pariete in circuitu per totum (Prophetia Ezechielis 8,10)

  

Gomer et universa agmina ejus domus Thogorma latera aquilonis et totum robur ejus populique multi tecum (Prophetia Ezechielis 38,6)

  

Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14,13)

  

omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum (Prophetia Osee 7,4)

  

et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes (Prophetia Osee 13,2)

  

congregatione congregabo Jacob totum te in unum conducam reliquias Israël pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum (Prophetia Michaeae 2,12)

  

totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc lætabitur et exultabit (Prophetia Habacuc 1,15)