Busca Bíblica
Encontrados 2235 registros para: terra
dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Liber Genesis 4,10) |
nunc igitur maledictus eris super terram quæ aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua (Liber Genesis 4,11) |
cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram (Liber Genesis 4,12) |
ecce eicis me hodie a facie terræ et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me (Liber Genesis 4,14) |
egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden (Liber Genesis 4,16) |
vocavitque nomen ejus Nœ dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus (Liber Genesis 5,29) |
cumque cœpissent homines multiplicari super terram et filias procreassent (Liber Genesis 6,1) |
gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6,4) |
videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore (Liber Genesis 6,5) |
pænituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus (Liber Genesis 6,6) |
corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate (Liber Genesis 6,11) |
cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6,12) |
