Busca Bíblica
Encontrados 3179 registros para: terr
appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia cæli et omnes bestias terræ Adam vero non inveniebatur adiutor similis ejus (Liber Genesis 2,20) |
sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi (Liber Genesis 3,1) |
et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3,14) |
ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuæ et comedisti de ligno ex quo præceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3,17) |
spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terræ (Liber Genesis 3,18) |
in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris (Liber Genesis 3,19) |
emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est (Liber Genesis 3,23) |
factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino (Liber Genesis 4,3) |
dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Liber Genesis 4,10) |
nunc igitur maledictus eris super terram quæ aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua (Liber Genesis 4,11) |
cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram (Liber Genesis 4,12) |
ecce eicis me hodie a facie terræ et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me (Liber Genesis 4,14) |
