Busca Bíblica
Encontrados 2053 registros para: sic
et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ (Liber Genesis 26,4) |
ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te læderet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini (Liber Genesis 26,29) |
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar (Liber Genesis 27,4) |
abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius (Liber Genesis 27,14) |
dixitque Jacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut præcepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua (Liber Genesis 27,19) |
accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus (Liber Genesis 27,27) |
dixitque Jacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite (Liber Genesis 29,7) |
animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius (Liber Genesis 31,2) |
dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum (Liber Genesis 31,5) |
ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quærentis est (Liber Genesis 31,35) |
tumensque Jacob cum jurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me (Liber Genesis 31,36) |
sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus (Liber Genesis 31,41) |
