Busca Bíblica
Encontrados 173 registros para: semen
dixit ergo Judas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo (Liber Genesis 38,8) |
ille sciens non sibi nasci filios introjens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur (Liber Genesis 38,9) |
ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris (Liber Genesis 47,24) |
dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum (Liber Genesis 48,11) |
qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater ejus junior major illo erit et semen illius crescet in gentes (Liber Genesis 48,19) |
appellavitque domus Israël nomen ejus man quod erat quasi semen coriandri album gustusque ejus quasi similæ cum melle (Liber Exodus 16,31) |
recordare Abraham Isaac et Israël servorum tuorum quibus jurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper (Liber Exodus 32,13) |
si ceciderint super sementem non polluent eam (Liber Leviticus 11,37) |
sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur (Liber Leviticus 11,38) |
vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15,16) |
homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus (Liber Leviticus 22,4) |
adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra (Liber Leviticus 26,5) |
