Busca Bíblica
Encontrados 2663 registros para: quod
et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia (Liber Genesis 9,3) |
excepto quod carnem cum sanguine non comedetis (Liber Genesis 9,4) |
dixitque Deus hoc signum fœderis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum in generationes sempiternas (Liber Genesis 9,12) |
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram (Liber Genesis 9,16) |
dixitque Deus Nœ hoc erit signum fœderis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram (Liber Genesis 9,17) |
quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras (Liber Genesis 9,22) |
natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus ejus divisa sit terra et nomen fratris ejus Jectan (Liber Genesis 10,25) |
cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum dixit Sarai uxori suæ novi quod pulchra sis mulier (Liber Genesis 12,11) |
et quod cum viderint te Ægyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt (Liber Genesis 12,12) |
dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui (Liber Genesis 12,13) |
cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis (Liber Genesis 12,14) |
vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset (Liber Genesis 12,18) |
