Busca Bíblica

Encontrados 232 registros para: quare



sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Ægypto (Liber Numeri 11,20)

  

ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi (Liber Numeri 12,8)

  

quare nos fecistis ascendere de Ægypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum (Liber Numeri 20,5)

  

et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terræ huic quæ est hæc ira furoris ejus inmensa (Liber Deuteronomii 29,24)

  

et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimos (Liber Iosue 7,3)

  

ascendite ad me et ferte præsidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Josue et filios Israël (Liber Iosue 10,4)

  

locutique sunt filii Joseph ad Josue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantæ multitudinis et benedixerit mihi Dominus (Liber Iosue 17,14)

  

quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est (Liber Iudicum 5,16)

  

per fenestram prospiciens ululabat mater ejus et de cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus ejus quare tardaverunt pedes quadrigarum illius (Liber Iudicum 5,28)

  

quando habitavit in Esebon et viculis ejus et in Arœr et villis illius vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis (Liber Iudicum 11,26)

  

ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Jepthæ quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam (Liber Iudicum 12,1)

  

descenderunt ergo tria milia virorum de Juda ad specum silicis Ætham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis (Liber Iudicum 15,11)