Busca Bíblica
Encontrados 780 registros para: omnis
persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus ejus et equites per medium maris (Liber Exodus 14,23) |
profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Ægypti (Liber Exodus 16,1) |
et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Mosen et contra Aaron in solitudine (Liber Exodus 16,2) |
igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas juxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo (Liber Exodus 17,1) |
quod cum vidisset cognatus ejus omnia scilicet quæ agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam (Liber Exodus 18,14) |
si hoc feceris implebis imperium Dei et præcepta ejus poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua (Liber Exodus 18,23) |
si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra (Liber Exodus 19,5) |
constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur (Liber Exodus 19,12) |
totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis (Liber Exodus 19,18) |
septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur (Liber Exodus 29,37) |
hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli juxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino (Liber Exodus 30,13) |
dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quæ præcepi tibi (Liber Exodus 31,6) |
