Busca Bíblica

Encontrados 90 registros para: nitenti



pænitentibus autem dedit viam justitiæ et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis (Liber Ecclesiasticus 17,20)

  

quam bonum est correptum manifestare pænitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens (Liber Ecclesiasticus 20,4)

  

Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus pænitentiam (Liber Ecclesiasticus 44,16)

  

qui ungues reges ad pænitentiam et prophetas facis successores post te (Liber Ecclesiasticus 48,8)

  

ipse est directus divinitus in pænitentia gentis et tulit abominationes impietatis (Liber Ecclesiasticus 49,3)

  

adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat pænitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in prœlio (Liber Ieremiae 8,6)

  

si pænitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego pænitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei (Liber Ieremiae 18,8)

  

si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam pænitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei (Liber Ieremiae 18,10)

  

postquam enim convertisti me egi pænitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiæ meæ (Liber Ieremiae 31,19)

  

NUN prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad pænitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et ejectiones (Lamentationes 2,14)

  

si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est et custodierit universa præcepta mea et fecerit judicium et justitiam vita vivet non morietur (Prophetia Ezechielis 18,21)

  

idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo domus Israël ait Dominus Deus convertimini et agite pænitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas (Prophetia Ezechielis 18,30)