Busca Bíblica

Encontrados 578 registros para: neque



et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum (Liber Leviticus 26,44)

  

tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israël (Liber Numeri 1,49)

  

nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terræ hujus quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne præsidium Dominus nobiscum est nolite metuere (Liber Numeri 14,9)

  

dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est (Liber Numeri 22,12)

  

dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo (Liber Numeri 22,37)

  

ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris (Liber Deuteronomii 1,42)

  

videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir (Liber Deuteronomii 2,5)

  

transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram (Liber Deuteronomii 2,27)

  

Domine Deus tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in cælo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuæ (Liber Deuteronomii 3,24)

  

non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis (Liber Deuteronomii 4,2)

  

quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 4,31)

  

neque mœchaberis (Liber Deuteronomii 5,18)