Busca Bíblica

Encontrados 116 registros para: monia



et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitæ suæ ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et cærimonias ejus quæ lege præcepta sunt (Liber Deuteronomii 17,19)

  

Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis ejus et custodias cærimonias illius et mandata atque judicia et obœdias ejus imperio (Liber Deuteronomii 26,17)

  

quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata ejus et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istæ et adprehendent te (Liber Deuteronomii 28,15)

  

et venient super te omnes maledictiones istæ et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata ejus et cærimonias quas præcepit tibi (Liber Deuteronomii 28,45)

  

si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris præcepta ejus et cærimonias quæ in hac lege conscriptæ sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 30,10)

  

ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et custodias mandata illius et cærimonias atque judicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 30,16)

  

et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis ejus et custodias cærimonias ejus et præcepta ejus et judicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quæ facis et quocumque te verteris (Liber I Regum 2,3)

  

sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis ejus et custodiamus mandata ejus et cærimonias et judicia quæcumque mandavit patribus nostris (Liber I Regum 8,58)

  

si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et cærimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos (Liber I Regum 9,6)

  

et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite præcepta mea et cærimonias juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum (Liber II Regum 17,13)

  

usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt cærimonias ejus et judicia et legem et mandatum quod præceperat Dominus filiis Jacob quem cognominavit Israël (Liber II Regum 17,34)

  

cærimonias quoque et judicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos (Liber II Regum 17,37)