Busca Bíblica

Encontrados 594 registros para: illum



præcipiens eis quando obsetricabitis Hebræas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate (Liber Exodus 1,16)

  

et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum (Liber Exodus 12,7)

  

sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini (Liber Exodus 12,11)

  

clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me (Liber Exodus 17,4)

  

dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et jussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum (Liber Exodus 19,23)

  

qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu ejus constituam tibi locum quo fugere debeat (Liber Exodus 21,13)

  

de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi (Liber Exodus 22,30)

  

et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis (Liber Exodus 24,16)

  

ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 2,2)

  

et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput ejus et immolabit eum Domino (Liber Leviticus 4,4)

  

tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum ejus qui obtulit (Liber Leviticus 5,12)

  

tollet sacerdos pugillum similæ quæ conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino (Liber Leviticus 6,15)