Busca Bíblica

Encontrados 706 registros para: illis



dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis (Liber Deuteronomii 12,3)

  

et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis (Liber Deuteronomii 18,2)

  

stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis (Liber Deuteronomii 19,17)

  

accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua juravit patribus nostris ut daret eam nobis (Liber Deuteronomii 26,3)

  

in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam mærore consumptam (Liber Deuteronomii 28,65)

  

et diligas Dominum Deum tuum atque obœdias voci ejus et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua juravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Jacob ut daret eam illis (Liber Deuteronomii 30,20)

  

confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua juravi patribus suis ut traderem eam illis (Liber Iosue 1,6)

  

hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quæ ducit ad vadum Jordanis illisque egressis statim porta clausa est (Liber Iosue 2,7)

  

nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras (Liber Iosue 8,7)

  

qui responderunt eis juravimus illis in nomine Domini Dei Israël et idcirco non possumus eos contingere (Liber Iosue 9,19)

  

filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est (Liber Iosue 21,10)

  

ne unum quidem verbum quod illis præstaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia (Liber Iosue 21,43)