Busca Bíblica

Encontrados 278 registros para: habet



sin autem in villa fuerit domus quæ muros non habet agrorum jure vendetur si ante redempta non fuerit in jobeleo revertetur ad dominum (Liber Leviticus 25,31)

  

omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet (Liber Leviticus 27,25)

  

accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti (Liber Numeri 3,47)

  

sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi (Liber Numeri 13,29)

  

cujus redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet (Liber Numeri 18,16)

  

quare nos fecistis ascendere de Ægypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum (Liber Numeri 20,5)

  

dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos (Liber Numeri 24,16)

  

pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quæ concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri (Liber Numeri 27,3)

  

ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiæ vestræ famuli et famulæ atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos (Liber Deuteronomii 12,12)

  

et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur (Liber Deuteronomii 14,19)

  

et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua (Liber Deuteronomii 14,27)

  

venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris (Liber Deuteronomii 14,29)