Busca Bíblica
Encontrados 393 registros para: fuit
et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantæque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est (Liber Exodus 9,24) |
quæ operiat superficiem terræ nec quicquam ejus appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris (Liber Exodus 10,5) |
dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Ægypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quæ residua fuit grandini (Liber Exodus 10,12) |
operueruntque universam superficiem terræ vastantes omnia devorata est igitur herba terræ et quicquid pomorum in arboribus fuit quæ grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ in cuncta Ægypto (Liber Exodus 10,15) |
dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharao et omni populo (Liber Exodus 11,3) |
eritque clamor magnus in universa terra Ægypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est (Liber Exodus 11,6) |
habitatio autem filiorum Israël qua manserant in Ægypto fuit quadringentorum triginta annorum (Liber Exodus 12,40) |
numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo (Liber Exodus 13,22) |
tulitque sescentos currus electos quicquid in Ægypto curruum fuit et duces totius exercitus (Liber Exodus 14,7) |
reversæque sunt aquæ et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis (Liber Exodus 14,28) |
quod si inpræsentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui (Liber Exodus 22,15) |
ingressusque Moses medium nebulæ ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Liber Exodus 24,18) |
