Busca Bíblica
Encontrados 493 registros para: esset
cernens autem Raël quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar (Liber Genesis 30,1) |
animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius (Liber Genesis 31,2) |
quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer hæc dicens ignorabat quod Raël furata esset idola (Liber Genesis 31,32) |
ecce filii ejus veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fœdam rem esset operatus in Israël et violata filia Jacob rem inlicitam perpetrasset (Liber Genesis 34,7) |
cumque mortuus esset Jobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum (Liber Genesis 36,34) |
cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha (Liber Genesis 36,36) |
et hæ sunt generationes ejus Joseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo (Liber Genesis 37,2) |
ingrediensque ad eam ait dimitte me ut cœam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo (Liber Genesis 38,16) |
at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum (Liber Genesis 43,7) |
non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus unde præcepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ (Liber Genesis 45,1) |
vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens (Liber Genesis 49,15) |
cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum (Liber Exodus 4,24) |
