Busca Bíblica

Encontrados 3224 registros para: erit



octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem (Liber Genesis 16,16)

  

infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra (Liber Genesis 17,12)

  

eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum (Liber Genesis 17,13)

  

masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit (Liber Genesis 17,14)

  

et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo (Liber Genesis 17,16)

  

habeo duas filias quæ necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei (Liber Genesis 19,8)

  

delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos (Liber Genesis 19,13)

  

dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit (Liber Genesis 19,35)

  

peperitque major filium et vocavit nomen ejus Moab ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem (Liber Genesis 19,37)

  

minor quoque peperit filium et vocavit nomen ejus Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie (Liber Genesis 19,38)

  

et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita (Liber Genesis 20,15)

  

Sarræ autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam (Liber Genesis 20,16)