Busca Bíblica

Encontrados 96 registros para: dicebat



Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse (Liber II Maccabaeorum 14,26)

  

et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi præcepta mea et vives (Liber Proverbiorum 4,4)

  

hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia quæ dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiæ omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam (Prophetia Sophoniae 2,15)

  

dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum ejus salva ero (Evangelium secundum Matthaeum 9,21)

  

dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum (Evangelium secundum Matthaeum 9,24)

  

dicebat enim illi Johannes non licet tibi habere eam (Evangelium secundum Matthaeum 14,4)

  

tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Cajaphas (Evangelium secundum Matthaeum 26,3)

  

habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas (Evangelium secundum Matthaeum 27,16)

  

et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum (Evangelium secundum Marcum 2,27)

  

et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere (Evangelium secundum Marcum 3,23)

  

et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua (Evangelium secundum Marcum 4,2)

  

et dicebat qui habet aures audiendi audiat (Evangelium secundum Marcum 4,9)