Busca Bíblica

Encontrados 38 registros para: creavit



Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi (Liber Ecclesiasticus 38,4)

  

etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera ejus sunt necessaria (Liber Ecclesiasticus 38,12)

  

levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hæc qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus neque unum reliquum fuit (Liber Isaiae 40,26)

  

numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terræ non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiæ ejus (Liber Isaiae 40,28)

  

ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israël creavit illud (Liber Isaiae 41,20)

  

quia hæc dicit Dominus creans cælos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius (Liber Isaiae 45,18)

  

usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum (Liber Ieremiae 31,22)

  

Qui respondens, ait ei Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caëlum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. (Prophetia Danielis 14,4)

  

numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum (Prophetia Malachiae 2,10)

  

et inluminare omnes quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo qui omnia creavit (Epistula ad Ephesios 3,9)

  

et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum (Epistula ad Colossenses 3,10)

  

prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem (Epistula I ad Timotheum 4,3)