Busca Bíblica
Encontrados 1483 registros para: aqu
qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquæ super terram (Liber Genesis 8,7) |
emisit quoque columbam post eum ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ (Liber Genesis 8,8) |
quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus reversa est ad eum in arcam aquæ enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam (Liber Genesis 8,9) |
at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Nœ quod cessassent aquæ super terram (Liber Genesis 8,11) |
igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutæ sunt aquæ super terram et aperiens Nœ tectum arcæ aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terræ (Liber Genesis 8,13) |
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terræ propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci (Liber Genesis 8,21) |
statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram (Liber Genesis 9,11) |
et recordabor fœderis mei vobiscum et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendam universam carnem (Liber Genesis 9,15) |
tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi (Liber Genesis 11,31) |
egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran (Liber Genesis 12,4) |
cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis (Liber Genesis 12,14) |
elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Jordanis quæ universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Ægyptus venientibus in Segor (Liber Genesis 13,10) |
