Busca Bíblica
Encontrados 95 registros para: Pharis
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quæ graviora sunt legis judicium et misericordiam et fidem hæc oportuit facere et illa non omittere (Evangelium secundum Matthaeum 23,23) |
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia (Evangelium secundum Matthaeum 23,25) |
Pharisæe cæce munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum (Evangelium secundum Matthaeum 23,26) |
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia similes estis sepulchris dealbatis quæ a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia (Evangelium secundum Matthaeum 23,27) |
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia ædificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta justorum (Evangelium secundum Matthaeum 23,29) |
altera autem die quæ est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum (Evangelium secundum Matthaeum 27,62) |
et scribæ et Pharisæi videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester (Evangelium secundum Marcum 2,16) |
et erant discipuli Johannis et Pharisæi jejunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Johannis et Pharisæorum jejunant tui autem discipuli non jejunant (Evangelium secundum Marcum 2,18) |
Pharisæi autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet (Evangelium secundum Marcum 2,24) |
exeuntes autem statim Pharisæi cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent (Evangelium secundum Marcum 3,6) |
et conveniunt ad eum Pharisæi et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis (Evangelium secundum Marcum 7,1) |
Pharisæi enim et omnes Judæi nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum (Evangelium secundum Marcum 7,3) |
