Busca Bíblica
Encontrados 475 registros para: Levi
et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem (Liber Exodus 6,16) |
filii Merari Mooli et Musi hæ cognationes Levi per familias suas (Liber Exodus 6,19) |
at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quæ peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas (Liber Exodus 6,25) |
qui judicent populum omni tempore quicquid autem majus fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo judicent leviusque tibi sit partito in alios onere (Liber Exodus 18,22) |
et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi (Liber Exodus 28,3) |
et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere (Liber Exodus 31,3) |
et stans in porta castrorum ait si quis est Domini jungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi (Liber Exodus 32,26) |
fecerunt filii Levi juxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum (Liber Exodus 32,28) |
implevitque eum spiritu Dei sapientiæ et intellegentiæ et scientiæ omni doctrina (Liber Exodus 35,32) |
hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii quæ numerata sunt juxta præceptum Mosi in cærimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Exodus 38,21) |
et adolevit super eo incensum aromatum sicut jusserat Dominus (Liber Exodus 40,25) |
operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud (Liber Exodus 40,32) |
