Busca Bíblica

Encontrados 2267 registros para: Jud



ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Judas producite eam ut conburatur (Liber Genesis 38,24)

  

respondit Judas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione jurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum (Liber Genesis 43,3)

  

Judas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri (Liber Genesis 43,8)

  

primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt (Liber Genesis 44,14)

  

cui Judas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut justi poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus (Liber Genesis 44,16)

  

accedens propius Judas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem (Liber Genesis 44,18)

  

filii Juda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul (Liber Genesis 46,12)

  

misit autem Judam ante se ad Joseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen (Liber Genesis 46,28)

  

Juda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui (Liber Genesis 49,8)

  

catulus leonis Juda a præda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leæna quis suscitabit eum (Liber Genesis 49,9)

  

non auferetur sceptrum de Juda et dux de femoribus ejus donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium (Liber Genesis 49,10)

  

Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus Israël (Liber Genesis 49,16)