Busca Bíblica
Encontrados 184 registros para: Joseph
protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei (Liber Genesis 41,14) |
respondit Joseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni (Liber Genesis 41,16) |
respondit Joseph somnium regis unum est quæ facturus est Deus ostendit Pharaoni (Liber Genesis 41,25) |
dixit ergo ad Joseph quia ostendit Deus tibi omnia quæ locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero (Liber Genesis 41,39) |
dicens quoque rursum Pharao ad Joseph ecce constitui te super universam terram Ægypti (Liber Genesis 41,41) |
dixit quoque rex ad Joseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti (Liber Genesis 41,44) |
vertitque nomen illius et vocavit eum lingua ægyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41,45) |
nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos (Liber Genesis 41,50) |
cœperunt venire septem anni inopiæ quos prædixerat Joseph et in universo orbe fames prævaluit in cuncta autem terra Ægypti erat panis (Liber Genesis 41,54) |
qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Joseph et quicquid vobis dixerit facite (Liber Genesis 41,55) |
crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Joseph universa horrea et vendebat Ægyptiis nam et illos oppresserat fames (Liber Genesis 41,56) |
descendentes igitur fratres Joseph decem ut emerent frumenta in Ægypto (Liber Genesis 42,3) |
