Busca Bíblica
Encontrados 965 registros para: David
cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu (Liber I Samuelis 17,42) |
et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis (Liber I Samuelis 17,43) |
dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ (Liber I Samuelis 17,44) |
dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17,45) |
cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei (Liber I Samuelis 17,48) |
prævaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David (Liber I Samuelis 17,50) |
adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero ejus posuit in tabernaculo suo (Liber I Samuelis 17,54) |
eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiæ de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi (Liber I Samuelis 17,55) |
cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu (Liber I Samuelis 17,57) |
et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitæ ego sum (Liber I Samuelis 17,58) |
et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Jonathan conligata est animæ David et dilexit eum Jonathan quasi animam suam (Liber I Samuelis 18,1) |
inierunt autem Jonathan et David fœdus diligebat enim eum quasi animam suam (Liber I Samuelis 18,3) |
