Busca Bíblica
Encontrados 358 registros para: illos
non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Ægypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus (Epistula ad Hebraeos 8,9) |
quia hoc testamentum quod disponam domui Israël post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Epistula ad Hebraeos 8,10) |
hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas (Epistula ad Hebraeos 10,16) |
religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem hæc est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc sæculo (Epistula Iacobi 1,27) |
illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quæ carnalis est maculatam tunicam (Epistula Iudae 1,23) |
ecce dabo de synagoga Satanæ qui dicunt se Judæos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te (Apocalypsis Ioannis 3,9) |
ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo ejus et qui sedet in throno habitabit super illos (Apocalypsis Ioannis 7,15) |
non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus æstus (Apocalypsis Ioannis 7,16) |
quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum (Apocalypsis Ioannis 7,17) |
et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum sicut leonum erant (Apocalypsis Ioannis 9,8) |
et cum finierint testimonium suum bestia quæ ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos (Apocalypsis Ioannis 11,7) |
et audierunt vocem magnam de cælo dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in cælum in nube et viderunt illos inimici eorum (Apocalypsis Ioannis 11,12) |
