Busca Bíblica

Encontrados 3224 registros para: erit



et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quæ prima abierunt (Apocalypsis Ioannis 21,4)

  

qui vicerit possidebit hæc et ero illi Deus et ille erit mihi filius (Apocalypsis Ioannis 21,7)

  

timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda (Apocalypsis Ioannis 21,8)

  

et portæ ejus non cludentur per diem nox enim non erit illic (Apocalypsis Ioannis 21,25)

  

et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi ejus servient illi (Apocalypsis Ioannis 22,3)

  

et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernæ neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 22,5)

  

contestor ego omni audienti verba prophetiæ libri hujus si quis adposuerit ad hæc adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto (Apocalypsis Ioannis 22,18)

  

et si quis deminuerit de verbis libri prophetiæ hujus auferet Deus partem ejus de ligno vitæ et de civitate sancta et de his quæ scripta sunt in libro isto (Apocalypsis Ioannis 22,19)