Busca Bíblica

Encontrados 3179 registros para: terr



et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineæ terræ quoniam maturæ sunt uvæ ejus (Apocalypsis Ioannis 14,18)

  

et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terræ et misit in lacum iræ Dei magnum (Apocalypsis Ioannis 14,19)

  

et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas iræ Dei in terram (Apocalypsis Ioannis 16,1)

  

et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus sævum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiæ et eos qui adoraverunt imaginem ejus (Apocalypsis Ioannis 16,2)

  

sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prœlium ad diem magnum Dei omnipotentis (Apocalypsis Ioannis 16,14)

  

et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terræmotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terræmotus sic magnus (Apocalypsis Ioannis 16,18)

  

cum qua fornicati sunt reges terræ et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus (Apocalypsis Ioannis 17,2)

  

et in fronte ejus nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terræ (Apocalypsis Ioannis 17,5)

  

bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est (Apocalypsis Ioannis 17,8)

  

et mulier quam vidisti est civitas magna quæ habet regnum super reges terræ (Apocalypsis Ioannis 17,18)

  

et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria ejus (Apocalypsis Ioannis 18,1)

  

quia de ira fornicationis ejus biberunt omnes gentes et reges terræ cum illa fornicati sunt et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt (Apocalypsis Ioannis 18,3)